Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 4.12.1 | Cic. Fam. 4.12.3 (English) | >>Cic. Fam. 4.13.1 |
4.12.2
post diem tertium eius diei cum ab
Athenis proficisci in animo haberem , circiter hora decima noctis P . Postumius , familiaris eius , ad me venit et mihi nuntiavit M . Marcellum , conlegam nostrum , post cenae tempus a P . Magio Cilone , familiare eius , pugione percussum esse et duo vulnera accepisse , unum in stomacho , alterum in capite secundum aurem sperare tamen eum vivere posse ; Magium se ipsum interfecisse postea ; se a Marcello ad me missum esse , qui haec nuntiaret et rogaret , uti medicos ei mitterem . itaque medicos coegi et e vestigio eo sum profectus prima luce . cum non longe a Piraeo abessem , puer Acidim obviam mihi venit cum codicillis , in quibus erat scriptum paulo ante lucem Marcellum diem suum obisse .
4.12.3
ita vir clarissimus ab homine deterrimo acerbissima morte est adfectus , et , cui inimici propter dignitatem pepercerant , inventus est amicus , qui ei mortem offerret . ego tamen ad tabernaculum eius perrexi . inveni
duos libertos et pauculos servos ; reliquos aiebant profugisse metu perterritos , quod dominus eorum ante tabernaculum interfectus esset . coactus sum in eadem illa lectica , qua ipse delatus eram , meisque lecticariis in urbem eum referre ibique pro ea copia , quae Athenis erat , funus ei satis amplum faciendum curavi . ab Atheniensibus , locum sepulturae intra urbem ut darent , impetrare non potui , quod religione se impediri dicerent , neque tamen id antea cuiquam concesserant . quod proximum fuit , uti in quo vellemus gymnasio eum sepeliremus , nobis permiserunt . nos in nobilissimo orbi terrarum gymnasio Academiae locum delegimus ibique eum combussimus posteaque curavimus , ut eidem Athenienses in eodem loco monumentum ei marmoreum faciendum locarent . ita , quae nostra officia fuerunt pro collegio et pro propinquitate , et vivo et mortuo omnia ei praestitimus . vale . D . pr . K . Iun . Athenis .
Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 4.12.1 | Cic. Fam. 4.12.3 (English) | >>Cic. Fam. 4.13.1 |